LACERTUS

LACERTUS
LACERTUS
inferior brachii pars nervosa, et musculosa, ἀγκὼν proprie, ut os inter humerum et lacertum, brachium, a lacere dictus, quod ad lacerandum habilis sit. Unde hos vel praecipue, in luctu, palmis pugnisque verberavêre olim Vett. uti observat Casp. Barth. ad Claud. de Raptu Proserp. l. 2. Carm. 35. v. 248.
----- planctuque Lacertos
Verberat et questus ad nubila rumpit inanes.
Imo et laceravêre. Stat. l. 2. Sylv. 6. v. 83.
----- Non saepius atros
Nigrâsset planctu genitrix tibi saeva lacertos.
Quem morem in Iudaicis quoque mulieribus notat B. Hier. in Ierem. l. 3. c. 16. Mos hic fuit apud Vett. et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant
lacertos et calvitium saciant, quod etiam Hiob fecisse legimus. Vide quoque infra, ubi de Vett. Planctu. Alia fuit ratio eos cruentandi in sacris Baaliticis, quorum in Historia Regum mentio; item in Phrygiis sacris, qui in honorem Cybeles siebant, de qua vide hîc passim, ubi de Cybele, Gallis Sacerdotibus, Sanguinis die etc. Quia vero, Lacerti ndosi robustiqueve ad virile robur adeo necessarii, vide Franc. Iun. Comm. de Pictura Vett. l. 3. ut solo hoc nomine vires non raro intelligantur, nervis omnibus contentis, validae; quemadmodum Hercules hinc lacertosus, in Priapaeis Carm. 36. et de Aeschine Quintilian. l. 10. c. 1. Carnis plus habet (Demosthenes) lacertorum minus: Eam ob causam iis sertâ quoque circumdedisse Vett. notat Farnab. ad Thyestem Senecae Act. 5. v. 945.
Quis me prohibet flore recenti
Vincire comam?
Imo gemmas margaritasqueve in lacertis Indorum Reges olim habuisse, legimus apud Curt. l. 9. v. 1. sicut alii in eadem gente nobiliores opulentioresqueve aurum, l. 8. c. 9. Apud Horat. vero Carm. l. 1. Ode 9. v. 23. Idem.
Pignusque direptum lacertis,
Bartholino est armilla sponsalitia pignoris loco a proco circumdota, quali Iuniam Fadillam sibi desponsavit Maximinus iunior, apud Iul. Capitolin. Vide eum l. de Vett. Armillis, et supra in voce Brachium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Lacertus — La*cer tus (l[.a]*s[ e]r t[u^]s), n.; pl. {Lacerti} ( t[=i]). [L., the upper arm.] (Anat.) A bundle or fascicle of muscular fibers. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lacertus — Taxobox name = Lacertus regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Reptilia ordo = Squamata familia = Scincidae genus = Lacertus ClassificationThe members of Genus Lacertus, more commonly known as eared skinks, are a kind of lizard found in… …   Wikipedia

  • Lacertus — Lacẹrtus [aus lat. lacertus, Gen.: lacerti = Muskel] m; , ...ti: Muskelzug, Faserzug (Anat.). Lacẹrtus fi|bro̱sus = Aponeurosis musculi bicipitis brachii. Lacẹrtus mụs|culi rẹcti latera̱lis: sehniger Faserzug am ↑Musculus rectus lateralis… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • lacertus fibrosus — m. anat. Lámina aponeurótica que sale del tendón distal del bíceps braquial y se inserta en la fascia del antebrazo. Medical Dictionary. 2011. lacertus fibrosus …   Diccionario médico

  • Lacertus fibrosus — Musculus biceps brachii Ursprung Caput longum: Schulterblatt (Tuberculum supraglenoidale) Caput breve: Rabenschnabelfortsatz des Schulterblatts (Processus coracoideus scapulae) Ansatz …   Deutsch Wikipedia

  • Lacertus fibrosus — skaidulinis raištis statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Lacertus fibrosus ryšiai: platesnis terminas – dvigalvis peties raumuo …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • lacertus — 1. [TA] A fibrous band, bundle, or slip related to a muscle. 2. Originally the muscular part of the upper limb from shoulder to elbow. [L.] l. cordis one of the trabeculae carneae. l. fibrosus b …   Medical dictionary

  • lacertus — (Subclass Copepoda): The proximal segment (representing the syncoxa) of the maxilla of some siphonostomatoids [Boxshall and Halsey, 2004] …   Crustacea glossary

  • lacertus — la·cer·tus …   English syllables

  • lacertus — n. a band of fibres or a tendon like structure …   The new mediacal dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”